

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 18
Iota.[BEDA.]Hic ostenditur, quod quae minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio.Omnia fiant.Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.